| Vnguentis cognomina dedere aliis patriae, aliis | 13.4.1 |
| suci, aliis arbores, aliis causae, primumque id scire con- | |
| venit, mutatam auctoritatem et saepius transisse gloriam. | |
| laudatissimum fuit antiquitus in Delo insula, postea Men- | |
| desium. nec mixtura et compositione tantum hoc accidit, | 5 |
| sed <i>idem suci varie alibi atque alibi praevaluere aut de- | |
| generavere. irinum Corinthi diu maxime placuit, postea | 5.1 |
| Cyzici, simili modo rhodinum Phaseli, quam gloriam abstu- | |
| lere Neapolis, Capua, Praeneste. crocinum [in] Solis Cili- | |
| ciae diu maxime laudatum est, mox Rhodi, oenanthinum in | |
| Cypro, post Adramytteo, amaracinum in Coo, postea eodem | 5 |
| loco praelatum est melinum, cyprinum in Cypro, deinde | |
| in Aegypto, ubi Mendesium et metopium subito gratius fac- | |
| tum est. mox haec abstulit Phoenice et cyprini laudem | 6.1 |
| Aegypto reliquit. Panathenaicum suum Athenae perseveranter | |
| optinuere. fuerat et pardalium in Tarso, cuius etiam con- | |
| positio et mixtura oblitterata est. narcissinum quoque ex | |
| flore narcisso desiit conponi. ratio faciendi duplex, sucus | 7.1 |
| et corpus: ille olei generibus fere constat, hoc odorum; | |
| haec st<y>mmata vocant, illa hedysmata. tertius inter haec est | |
| colos multis neglectus; huius causa adduntur cinnabaris et | |
| anchusa. sal adspersus olei naturam coercet. quibus an- | 5 |
| chusa adiecta est, sal non additur. resina aut cummis ad- | |
| iciuntur ad continendum odorem in corpore; celerrime is | |
| evanescit atque defluit, si non sunt haec addita. unguen- | 8.1 |
| torum expeditissimum fuit primumque, ut verisimile est, e | |
| bryo et balanino oleo, de quibus supra diximus et increvit | |
| deinde Mendesium balanino, resina, murra, magisque etiam- | |
| num metopi<um>. oleum hoc est amygdalis amaris expressum | 5 |
| in Aegypto, cui addidere omphacium, cardamomum, iuncum, | |
| calamum, mel, vinum, murram, semen balsami, galbanum, | |
| resinam terebinthinam. e vilissimis quidem hodieque est— | 9.1 |
| ob id creditum et id e vetustissimis esse—quod constat | |
| oleo myrteo, calamo, cupresso, cypro, lentisco, mali granati | |
| cortice. sed divulgata maxime unguenta crediderim rosa, | |
| quae plurima ubique gignitur. itaque simplicissima rho- | 5 |
| dini mixtura diu fuit additis omphacio, flore rosae, crocino, | |
| cinnabari, calamo, melle, iunco, salis flore aut anchusa, vino. | |
| similis ratio et in crocino additis cinnabari, anchusa, vino. | 10.1 |
| similis et in sampsuchino admixtis omphacio, calamo. opti- | |
| mum hoc in Cypro, Mytilenis, ubi plurima sampsuc<h>us. | |
| miscentur et viliora genera olei e myrto, lauru, quibus ad- | |
| ditur sampsuc<h>um, lilium, f<a>enum Gr<a>ecum, murra, casia, | 5 |
| nardum, iuncus, cinnamomum. e malis quoque cotoneis et | 11.1 |
| strutheis fit oleum, ut dicemus, melinum, quod in unguenta | |
| transit admixtis omphacio, cyprino, sesami<n>o, balsamo, iunco, | |
| casia, habrotono. susinum tenuissimum omnium est; con- | |
| stat ex liliis, balanino, calamo, mel<le>, cinnamo, croco, murra; | 5 |
| et de<in> cyprinum ex cypro et omphacio et cardamomo, ca- | 12.1 |
| lamo, aspalatho, habrotono; aliqui et cyperum addunt et m<u>r- | |
| ram et panacem. hoc optimum Sidone, mox Aegypto. si | |
| non addatur sesaminum oleum, durat et quadriennio; exci- | |
| tatur cinnamomo. telinum fit ex oleo recenti, cypiro, cala- | 13.1 |
| mo, meliloto, f<a>eno Graeco, melle, maro, amaraco. hoc | |
| multo erat celeberrimum Menandri poetae comici aetate; | |
| postea successit propter gloriam appellatum megalium, ex | |
| oleo balanino, calamo, iunco, xylobalsamo, casia, resina. | 5 |
| huius proprietas ut ventiletur in coquendo, donec desinat | |
| olere; rursus refrigeratum odorem suum capit. singuli quo- | 14.1 |
| que suci nobilia unguenta faciunt: in primis malobathrum, | |
| postea iris Illyrica et Cyzicena amaracus, herbarum utra- | |
| que. vel pauca his et alia alii miscent; qui plurima, alter- | |
| utri mel, salis florem, omphacium, agni folia, panacem. | 5 |
| externa omnia et prodigiosa cinnamomino pretia: adicitur | 15.1 |
| cinnamo balaninum oleum, xylobalsamum, calamus, iunci, | |
| balsami semina, murra, mel odoratum. unguentorum hoc | |
| crassissimum. pretia ei a 𐆖 XXXV ad 𐆖 CCC. nardinum | |
| sive foliatum constat omphacio aut balanino, iunco, costo, | 5 |
| nardo, amomo, murra, balsamo. in hoc genere conveniet | 16.1 |
| meminisse herbarum, quae nardum Indicum imitarentur, | |
| species VIIII a nobis esse dictas: tanta materia adulterandi | |
| est. omnia autem acutiora fiunt costo, amomo, quae maxime | |
| nares feriunt, crassiora murra suavioraque, medicinae autem | 5 |
| utiliora croco, acerrima per se amomo; hoc et capitis dolores | |
| facit. quidam satis habent adspergere quae sunt pretio- | |
| sissima ceteris decoctis, inpendio parcentes, sed non est | |
| eadem vis nisi una decoctis. murra et per se unguentum | 17.1 |
| facit sine oleo, stacte dumtaxat, alioqui nimiam amaritudi- | |
| nem adfert. cyprino viride fit, susino unguinosum, Men- | |
| desio nigrum, rhodino candidum, murra pallidum. haec sunt | |
| antiquae inventionis genera et postea officinarum furta. | 5 |
| Nunc dicetur cumulus ipse deliciarum et summa auc- | |
| toritas rei. ergo regale unguentum, appellatum quoniam | 18.1 |
| Parthorum regibus ita temperatur, constat myrobalano, costo, | |
| amomo, cinnamo comaco, cardamomo, nardi spica, maro, | |
| murra, casia, styrace, ladano, opobalsamo, calamo iuncoque | |
| Syri<i>s, oenanthe, malobathro, serichato, cypro, aspalatho, | 5 |
| panace, croco, cypiro, amaraco, loto, melle, vino. nihilque | |
| eius rei causa in Italia victrice omnium, in Europa vero | |
| tota praeter irim Illyricam et nardum Gallicum gignitur. | |
| nam vinum et rosa et myrti folia oleumque communia fere | |
| omnium terrarum intellegantur. | 10 |