LIBER XIII
|
|
Hactenus in odoribus habent pretia silvae, erantque
|
13.1.1
|
per se mira singula, iuvitque luxuria omnia ea miscere et
|
|
e cunctis unum odorem facere: ita reperta sunt unguenta.
|
|
quis primus invenerit non traditur. Iliacis temporibus
|
2.1
|
non erant, nec ture supplicabatur: cedri tantum et citri,
|
|
suorum fruticum, et in sacris fumo convolutum nidorem
|
|
verius quam odorem noverant, iam rosae suco reperto; no-
|
|
minatur enim hic quoque in olei laude. unguentum Persa-
|
3.1
|
rum gentis esse debet. illi madent eo et accersita commen-
|
|
datione inluvie natum virus extingunt. primum, quod equi-
|
|
dem inveniam, castris Darii regis expugnatis in reliquo eius
|
|
apparatu Alexander cepit scrinium unguentorum. postea
|
5
|
voluptas eius a nostris quoque inter lautissima atque etiam
|
|
honestissima vitae bona admissa est, honosque et ad defunctos
|
|
pertinere coepit. quapropter plura de eo dicemus. quae
|
|
ex his non erunt fruticum, ad praesens nominibus tantum
|
|
indicabuntur, natura vero eorum suis reddetur locis.
|
10
|