| Seruntur autem palmae et trunco duum cubitorum | 13.36.1 |
| longitudine, a cerebro ipso arboris fissuris diviso atque de- | |
| fosso. et ab radice avulsae vitalis est satus et ramorum tener- | |
| rimis. in Assyria ipsa quoque arbor strata in solo umido | |
| tota radicatur, sed in frutices, non in arborem. ergo plan- | 37.1 |
| taria instituunt anniculasque transferunt et iterum bimas. | |
| gaudent enim mutatione sedis, verna alibi, in Assyria autem | |
| circa canis ortus. nec ferro attingunt ibi novellas, sed reli- | |
| gant comas, ut in altitudinem exeant. robustas deputant | 5 |
| crassitudinis gratia, semipedales ramorum truncos relin- | |
| quentes, qui decisi alibi necant matrem. diximus salsum | 38.1 |
| ab <i>is solum diligi. ergo, ubi non est tale, salem asper- | |
| gunt, non radicibus, sed longius paulo. quaedam in Syria | |
| et Aegypto in binos se dividunt truncos, in Creta et in ter- | |
| nos, quaedamque et quinos. ferunt statim in trimatu, in | 5 |
| Cypro vero, Syria, Aegypto quadrimae, aliae quinquennes, | |
| altitudine hominis, nullo intus pomi ligno quamdiu sunt | |
| novellae, ob id spadonum accepto nomine. |