| Sunt et in vino prodigia. dicitur in Arcadia | 14.116.1 |
| fieri quod fecunditatem feminis inportet, viris rabiem, at | |
| in A<c>h<a>ia maxime circa C<e>r<y>niam abigi partum vino atque | |
| etiam si uvam edant gravidae, cum differentia in gustatu | |
| non sit. Troezenium vinum qui bibant negantur generare. | 117.1 |
| Thas<i>os duo genera vini diversa facere proditur, quo som- | |
| nus concilietur, alterum vero quo fugetur. apud eosdem | |
| vitis theriaca vocatur, cuius et vinum et uva contra serpen- | |
| tium ictus medetur; liba<n>odes turis odore, ex qua diis pro- | 5 |
| libant. e diverso aspendios damnata aris; ferunt eam nec | |
| ab alite ulla attingi. Thasiam uvam Aegyptus vocat apud | |
| se praedulcem, quae solvit alvum; est contra Lycia, quae | |
| soluta<m> firmat. Aegyptus et ecbolada habet abortus facien- | |
| tem. vina in apothecis canis ortu mutantur quaedam postea- | 118.1 |
| que restituuntur sibi. sic et mari navigato, cuius iactatus | |
| <i>is quae duraverint tantum vetustatis adicere sentitur, quan- | |
| tum habuerint. |