| Fit vinum et ex aqua ac melle tantum. quin- | 14.113.1 |
| quennio ad hoc servari caelestem iubent. alii prudentiores | |
| statim ad tertias partes decocunt et tertiam veteris mellis | |
| adiciunt, dein XL diebus canis ortu in sole habent. alii | |
| diffusa ita decimo die obturant. hoc vocatur hydromeli et | 5 |
| vetustate saporem vini adsequitur, nusquam laudatius quam | |
| in Phrygia. quin et acetum melle temperabatur: adeo | 114.1 |
| nihil intemptatum vitae fuit. oxymeli hoc vocarunt, mellis | |
| decem libris, aceti veteris heminis quinque, salis marini | |
| libra, aquae pluviae sextari<i>s quinque suffervefactis deciens, | |
| mox elutriatis atque ita inveteratis. omnia ab Themisone | 5 |
| summo auctore damnata. et Hercules coactus usus eorum | 115.1 |
| videri potest, nisi si quis naturae opus esse credit aromati- | |
| ten et ex unguentis vina conposita aut ut biberentur genuisse | |
| eam frutices. ita sunt cognitu iucunda sollertiae humanae | |
| nomine omnia exquirentis. nihil quidem ex <i>is anno durare, | 5 |
| praeterquam quae vetustate ipsa fieri diximus, et plura ne | |
| tricenis quidem diebus, non erit dubium. |