Sunt et in vino prodigia. dicitur in Arcadia
|
14.116.1
|
fieri quod fecunditatem feminis inportet, viris rabiem, at
|
|
in A<c>h<a>ia maxime circa C<e>r<y>niam abigi partum vino atque
|
|
etiam si uvam edant gravidae, cum differentia in gustatu
|
|
non sit. Troezenium vinum qui bibant negantur generare.
|
117.1
|
Thas<i>os duo genera vini diversa facere proditur, quo som-
|
|
nus concilietur, alterum vero quo fugetur. apud eosdem
|
|
vitis theriaca vocatur, cuius et vinum et uva contra serpen-
|
|
tium ictus medetur; liba<n>odes turis odore, ex qua diis pro-
|
5
|
libant. e diverso aspendios damnata aris; ferunt eam nec
|
|
ab alite ulla attingi. Thasiam uvam Aegyptus vocat apud
|
|
se praedulcem, quae solvit alvum; est contra Lycia, quae
|
|
soluta<m> firmat. Aegyptus et ecbolada habet abortus facien-
|
|
tem. vina in apothecis canis ortu mutantur quaedam postea-
|
118.1
|
que restituuntur sibi. sic et mari navigato, cuius iactatus
|
|
<i>is quae duraverint tantum vetustatis adicere sentitur, quan-
|
|
tum habuerint.
|
|