| Arborum suco manantium picem resinamque | 14.122.1 |
| aliae ortae in oriente, aliae in Europa ferunt. quae interest | |
| Asia utrimque quasdam habet. in oriente optimam tenuissi- | |
| mamque terebinthi fundunt, dein lentisci, quam et mastichen | |
| vocant, postea cupressi, acerrimam sapore, liquidam omnes | 5 |
| et tantum resinam, crassiorem vero et ad pices faciendas | |
| cedrus. Arabica resina alba est, acri odore, difficilis co- | |
| quenti, Iudaea callosior et terebinthina quoque odoratior, | |
| Syriaca Attici mellis similitudinem habet. Cypria antecedit | 123.1 |
| omnes, <i>tem melleo colore, carnosa. Colophonia, praeter ce- | |
| teras fulva, si teratur, alba fit, gravior odore; ob id non | |
| utuntur ea unguentarii. in Asia quae fit e picea, admodum | |
| candida, psag<d>as vocatur. resina omnis dissolvitur oleo— | 5 |
| quidam et creta figulinarum hoc fieri arbitrantur—, pudet- | |
| que confiteri maximum iam honorem eius esse in evellendis | |
| virorum corpori pilis. | |