| Ratio autem condiendi musta in primo fervore, qui no- | 14.124.1 |
| vem diebus cum plurimum peragitur, adspersu picis, ut | |
| odor vino contingat et saporis quaedam acumina. vehementius | |
| id fieri arbitrantur crudo flore resinae excitarique lenitatem, | |
| e diverso crapula conpesci feritatem nimiam frangique virus | 5 |
| aut, ubi pigra lenitas torpeat, virus addi, Liguriae maxime | |
| Circumpadanisque mustis. utilitas discernitur hoc modo: | 125.1 |
| pugnacibus mustis crapulae plus inditur, lenibus parcius. | |
| sunt qu<i> e<t> utroque condiri velint, nec non aliqua est mus<t>i | |
| pice<a> natura vitiumque musto quibusdam in locis iterum | |
| sponte fervere, qua calamitate de<p>erit sapor: vappae accipit | 5 |
| nomen, probrosum etiam hominum, cum degeneravit animus. | |
| aceti enim nequitiae inest virtus magnos ad usus et sine | |
| quis mitior vita degi non possit. cetero vinorum medica- | 126.1 |
| minis tanta cura est, ut cinere apud quosdam, ceu gypso | |
| alibi et quibus diximus modis, instaurentur; sed cinerem e | |
| vitis sarmentis aut quercu praeferunt. quin et marinam | |
| aquam eiusdem rei gratia ex alto peti iubent servarique | 5 |
| ab aequinoctio verno, aut certe nocte solstitio et aquilone | |
| flante hauriri vel, si circa vindemiam hauriatur, decoqui. |