Arborum suco manantium picem resinamque
|
14.122.1
|
aliae ortae in oriente, aliae in Europa ferunt. quae interest
|
|
Asia utrimque quasdam habet. in oriente optimam tenuissi-
|
|
mamque terebinthi fundunt, dein lentisci, quam et mastichen
|
|
vocant, postea cupressi, acerrimam sapore, liquidam omnes
|
5
|
et tantum resinam, crassiorem vero et ad pices faciendas
|
|
cedrus. Arabica resina alba est, acri odore, difficilis co-
|
|
quenti, Iudaea callosior et terebinthina quoque odoratior,
|
|
Syriaca Attici mellis similitudinem habet. Cypria antecedit
|
123.1
|
omnes, <i>tem melleo colore, carnosa. Colophonia, praeter ce-
|
|
teras fulva, si teratur, alba fit, gravior odore; ob id non
|
|
utuntur ea unguentarii. in Asia quae fit e picea, admodum
|
|
candida, psag<d>as vocatur. resina omnis dissolvitur oleo—
|
5
|
quidam et creta figulinarum hoc fieri arbitrantur—, pudet-
|
|
que confiteri maximum iam honorem eius esse in evellendis
|
|
virorum corpori pilis.
|
|