| Pix in Italia ad vasa vino condendo maxime probatur | 14.127.1 |
| Bruttia. fit e picea<e> resina, in Hispania autem e pinastris | |
| minime laudata. est enim resin<a> earum amara et a<r>ida et | |
| gravi odore. differentiam rationemque faciendi proximo | |
| volumine demonstrabimus inter arbores feras. vitia praeter | 5 |
| supra dicta acor aut fumidum virus, picis autem adustio; | |
| experimentum vero, si fragmenta subluceant ac sub dente | |
| lentescant acore iucundo. Asia picem Idaeam maxime pro- | 128.1 |
| bat, Graecia Piericam, Vergilius Naryciam. diligentiores | |
| admiscent nigram mastic<h>en, quae in Ponto bitumini similis | |
| gignitur, et iri<s> radicem oleumque. nam ceram accipienti- | |
| bus vasis conpertum vina acescere. sed transferre in ea | 5 |
| vasa, in quibus acetum fuerit, utilius quam in ea, in quibus | |
| dulce aut mulsum. Cato iubet vina concinnari—hoc enim | 129.1 |
| utitur verbo—cineris lixivi cum defruto cocti parte qua- | |
| dr<a>gesima <in> culleum vel salis sesquilibra, interim et tuso | |
| marmore. facit et sulpuris mentionem, resinae vero in no- | |
| vissimis. super omnia addi maturescente iam vino iubet | 130.1 |
| mustum, quod ille torti<v>um appellat, nos intellegimus novissi- | |
| me expressum. et addi scimus tinguendi gratia colores, ut | |
| pigmentum aliquod vini, atque ita pinguius fieri. t<o>t <v>ene- | |
| ficiis placere cogitur, et miramur noxi<u>m esse! in vitium | 5 |
| inclinantis experimentum est lamnae plumbeae mutatus in | |
| eo colos. |