| Itaque non miror innumerabilia paene genera | 14.98.1 |
| ficticii reperta multis ante saeculis, quae nunc dicemus, | |
| omnia ad medicinae usum pertinentia. omphacium quo | |
| modo fieret, propter unguenta diximus priore libro. fit e | |
| labrusca, hoc est vite silvestri, quod vocatur oenanthinum, | 5 |
| floris eius libris duabus in musti cado maceratis. post dies | |
| XXX utuntur. praeter hoc radix labruscae, acini coria per- | |
| ficiunt. hi paulo post quam defloruere singulare remedium | 99.1 |
| habent ad refrigerandos in morbis corporum ardores, geli- | |
| dissima, ut ferunt, natura. pars eorum aestu moritur prius | |
| quam reliqua, quae solstitiales dicuntur. universi numquam | |
| maturescunt, et si prius quam tota inarescat uva incocta | 5 |
| detur cibo gallinaceo generi, fastidium gignit uvas adpe- | |
| tendi. |