| Apothecas fuisse et diffundi solita vina anno | 14.94.1 |
| DCXXXIII urbis apparet indubitat<o> Opimiani vini argumento. | |
| iam intellegent<i>s suum bonum Italiae nondum tamen ista | |
| genera in claritate erant; itaque omnia tunc genita unum | |
| habent consulis nomen. sic quoque postea diu transmarina | 95.1 |
| in auctoritate fuerunt et ad avos usque nostros, quin et | |
| Falerno iam reperto, sicut apparet ex illo comico versu: | |
| "Quinque Thasi vini depromam, <b>ina Falerni." | |
| P. Licinius Crassus L. I<u>lius Caesar censores anno urbis | 5 |
| conditae DCLXV edixerunt, "ne quis vinum Graecum, | |
| Amin<n>iumque octonis aeris singula quadrantalia | |
| venderet." haec enim verba sunt. tanta vero Graeco vino | |
| gratia erat, ut singulae potiones in convictu darentur. | |
| quibus vinis auctoritas fuerit sua i<uv>en<t>a, M. Varro his | 96.1 |
| verbis tradit: "L. Lucullus puer apud patrem num- | |
| quam lautum convivium vidit, in quo plus semel | |
| Graecum vinum daretur: ipse cum rediit ex Asia, | |
| milia cadum congiarium divisit amplius centum. | 5 |
| C. Sentius, quem praetorem vidimus, Chium vinum | |
| suam domum inlatum dicebat tum primum, cum | |
| sibi cardiaco medicus dedisset: Hortensius super | |
| X cadum heredi reliquit." hactenus Varro. quid? | 97.1 |
| non et Caesar dictator triumphi sui cena vini Falerni am- | |
| phoras, Chii cados in convivia distribuit? idem Hispaniensi | |
| triumpho Chium et Falernum dedit, epulo vero in tertio | |
| consulatu suo Falernum, Chium, Lesbium, Mamertinum, quo | 5 |
| tempore primum quattuor genera vini adposita constat. | |
| postea ergo reliqua omnia in nobilitatem venere et circiter | |
| DCC urbis annum. |