| Lautissima apud priscos vina erant m<u>rr<a>e odore | 14.92.1 |
| condita, ut apparet in Plauti fabul<is>, quamquam in ea quae | |
| Persa inscribitur et calamum addi iubet. ideo quidam | |
| aromatite delectatos maxime credunt. sed Fabius Dos- | |
| sennus his versibus decernit: | 5 |
| "Mittebam vinum pulchrum, murrinam," | |
| et in Acharistione: | |
| "Panem et polentam, vinum murrinam." | |
| Scaevolam quoque et L. Aelium et Ateium Capitonem | 93.1 |
| in eadem sententia fuisse video, quoniam in Pseudolo sit: | |
| "Quod si opus est, ut dulce promat <ind>idem, | |
| e<c>quid habet?—Roga<s>? | |
| Murrinam, passum, defrutum, mella," | 5 |
| quibus apparet non inter vina modo murrinam, sed inter | |
| dulcia quoque nominatum. |