Itaque non miror innumerabilia paene genera
|
14.98.1
|
ficticii reperta multis ante saeculis, quae nunc dicemus,
|
|
omnia ad medicinae usum pertinentia. omphacium quo
|
|
modo fieret, propter unguenta diximus priore libro. fit e
|
|
labrusca, hoc est vite silvestri, quod vocatur oenanthinum,
|
5
|
floris eius libris duabus in musti cado maceratis. post dies
|
|
XXX utuntur. praeter hoc radix labruscae, acini coria per-
|
|
ficiunt. hi paulo post quam defloruere singulare remedium
|
99.1
|
habent ad refrigerandos in morbis corporum ardores, geli-
|
|
dissima, ut ferunt, natura. pars eorum aestu moritur prius
|
|
quam reliqua, quae solstitiales dicuntur. universi numquam
|
|
maturescunt, et si prius quam tota inarescat uva incocta
|
5
|
detur cibo gallinaceo generi, fastidium gignit uvas adpe-
|
|
tendi.
|
|