| Prima<e> ergo ab autumno colliguntur vitio oper<a>e, | 15.13.1 |
| non naturae, posia cui plurimum carnis, mox orchites cui | |
| olei, post radi<u>s. has enim ocissime occupatas, quia sunt | |
| tenerrimae, amurca cogit decidere. differuntur vero etiam | |
| in Martium mensem callosae, contra umorem pugnaces ob | 5 |
| idque minimae, Licinia, Cominia, Contia, Sergia, quam Sa- | |
| bini regiam vocant, non ante favonii adflatum nigrescent<e>s, | |
| hoc est a. d. VI id. Feb. tunc arbitrantur eas maturescere, | 14.1 |
| et quoniam probatissimum ex <i>is fiat oleum, accedere etiam | |
| ratio pravitati videtur feruntque frigore austeritatem fieri, | |
| sicut copiam maturitate, cum sit illa bonitas non temporis, | |
| sed generis tarde putrescentium in amurcam. similis error | 5 |
| collectam servandi in tabulatis nec prius quam sudet pre- | |
| mendi, cum omni mora oleum decrescat, amurca augeatur. | |
| itaque vulgo non amplius senas libras singulis modiis ex- | |
| primi dicunt. amurcae mensuram nemo agit, quanto ea | |
| copiosior reperiatur in eodem genere diebus adiectis. om- | 15.1 |
| nino invictus error et publicus tumore olivae crescere oleum | |
| existimandi, cum praesertim nec magnitudine copiam olei | |
| constare indicio sint quae regiae vocantur, ab aliis maiori- | |
| nae, ab aliis babbiae, grandissimae alioqui, minimo suco. et | 5 |
| in Aegypto carnosissimis olei exiguum, Decapoli vero Syriae | |
| perquam parvae, nec cappari maiores, carne tamen com- | |
| mendantur. quam ob causam Italicis transmarinae prae- | 16.1 |
| feruntur in cibis, cum oleo vincantur, et in ipsa Italia ceteris | |
| Picenae et Sidicinae. sale illae privatim condiuntur et ut | |
| reliquae amurca sapave, nec non aliquae oleo suo et sine | |
| arcessita commendatione purae innatant, col<y>mbades. fran- | 5 |
| guntur eaedem herbarumque viridium sapore condiuntur. | |
| fiunt et praecoques ferventi aqua perfusae quamlibeat in- | |
| maturae; mirumque dulcem sucum olivas bibere et alieno | |
| sapore infici. purpureae sunt et in <i>is, ut uvis, in nigrum | 17.1 |
| colorem transeuntibus posiis. sunt et superbae praeter iam | |
| dicta genera. sunt et praedulces, per se tantum siccatae | |
| uvisque passis dulciores, admodum rarae in Africa et circa | |
| Emeritam Lusitaniae. oleum ipsum sale vindicatur a pin- | 18.1 |
| guitudinis vitio. cortice oleae conciso odorem accipit. me- | |
| dicatio alia<s> ut vino; palati gratia nulla est nec tam nume- | |
| rosa differentia: tribus ut plurimum bonitatibus distat. odor | |
| in tenui argutior, et is tamen etiam in optimo brevis. | 5 |