Oliva constat nucleo, oleo, carne, amurca. sanies
|
15.9.1
|
haec est eius amara; fit ex aquis, ideo siccitatibus minima,
|
|
riguis copiosa. suus quidem olivae sucus oleum est, idque
|
|
praecipue ex inmaturis intellegitur, sicut <in> omphacio do-
|
|
cuimus. augetur oleum ab arcturi exortu in a. d. XVI kal.
|
5
|
Oct., postea nuclei increscunt et caro. <t>um si etiam copiosi
|
|
imbres accessere, vitiatur oleum in amurcam. huius color
|
|
olivam cogit nigrescere, ideoque incipiente nigritia minimum
|
|
amurcae, ante eam nihil e<s>t. error hominum falsus existi-
|
10.1
|
mantium maturitatis initium quod est vitii proximum, deinde
|
|
quod oleum crescere olivae carne arbitra<nt>ur, cum sucus
|
|
omnis in corpus abeat lignumque intus grandescat. ergo
|
|
tum maxime rigantur; quod ubi cura multisve imbribus ac-
|
5
|
cidit, oleum absumitur nisi consecuta serenitate quae corpus
|
|
extenuet. omnino enim, ut Theophrasto placet, et olei
|
|
causa calor est, quare in torcularibus etiam ac cellis multo
|
|
igni quaeritur. tertia est culpa in parsimonia, quoniam
|
11.1
|
propter inpendium decerpendi expectatur ut decidant olivae.
|
|
qui medium temperamentum in hoc servant, perticis decu-
|
|
tiunt cum iniuria arborum sequentisque anni damno. quippe
|
|
olivantibus lex antiquissima fuit: "oleam ne stringito
|
5
|
neve verberato." qui cautissime agunt, harundine levi ictu
|
12.1
|
nec adversos percutiunt ramos. sic quoque alternare fructus
|
|
cogitur decussis germinibus, nec minus si expectetur ut
|
|
cada<n>t; haerendo enim ultra suum tempus absumunt veni-
|
|
entibus alimentum et detinent locum. argumentum est
|
5
|
quod nisi ante favonium collectae novas vires resumunt et
|
|
difficilius cadunt.
|
|