| Vetustas oleo taedium adfert, non item ut vino, | 15.7.1 |
| plurimumque aetatis annuo est, provida, si libeat intellegere, | |
| natura, quippe temulentiae nascentibus vinis uti necesse | |
| non est, quin immo invitat ad servandum blanda inveterati | |
| caries: oleo noluit parci fecitque ea necessitate promiscuum | 5 |
| et vulgo. principatum in hoc quoque bono obtinuit Italia e | 8.1 |
| toto orbe, maxime agro Venafrano eiusque parte quae Licini- | |
| anum fundit oleum, unde et Liciniae gloria praecipua olivae. | |
| unguenta hanc palmam dedere accommodato ipsis odore, | |
| dedit et palatum delicatiore sententia; de cetero bacas Li- | 5 |
| ciniae nulla avis adpetit. relicum certamen inter Histriae | |
| terram et Baeticae par est. cetero fere vicina bonitas pro- | |
| vinciis excepto Africae frugifero solo: Cereri id totum natura | |
| concessit, oleum ac vinum non invidit tantum satisque gloriae | |
| in messibus fecit. reliqua erroris plena, quem in nulla parte | 10 |
| vitae numerosiorem esse docebimus. |