| Genera earum tria dixit Vergilius, orchites et radios | 15.4.1 |
| et posias, nec desiderare rastros aut falces ullamve curam. | |
| sine dubio et in <i>is solum maxime caelumque refert. verum | |
| tamen et tondentur, cum et vites, atque etiam interradi | |
| gaudent. consequens earum vindemia est arsque vel maior | 5.1 |
| olei musta temperandi. ex eadem quippe oliva differunt | |
| suci. primum omnium cruda <dat> atque nondum inchoatae | |
| maturitatis; hoc sapore praestantissimum. quin et ex eo | |
| prima unda preli lautissima ac deinde per deminutiones, | 5 |
| sive in sportis prematur sive, ut nuper inventum est, exili- | |
| bus regulis pede incluso. quanto maturior baca, tanto pin- | 6.1 |
| guior sucus minusque gratus. optima autem aetas ad decer- | |
| pendum inter copiam bonitatemque incipiente baca nigrescere, | |
| cum vocant druppas, Graeci vero drypetidas. cetero distat | |
| <t>u<m>, maturitas illa in torcularibus fiat an ramis, rigua fuerit | 5 |
| arbor an suo tantum baca suco nihilque aliud quam rores | |
| caeli biberit. |