LIBER XV
|
|
Oleam Theophrastus e celeberrimis Grae-
|
15.1.1
|
corum auctoribus urbis Romae anno circiter CCCCXL ne-
|
|
gavit nisi intra XXXX passuum ab mari nasci, Fenestella
|
|
vero omnino non fuisse in Italia Hispaniaque aut Africa
|
|
Tarquinio Prisco regnante, ab annis populi Romani CLXXIII,
|
5
|
quae nunc pervenit trans Alpis quoque et in Gallias Hi-
|
|
spaniasque medias. urbis quidem anno DV Appio Claudio
|
2.1
|
Caeci nepote L. Iunio cos. olei librae duodenae <den>is assibus
|
|
veniere, et mox anno DCLXXX M. Seius L. F. aedilis cu-
|
|
rulis olei denas libras singulis assibus praestitit populo Ro-
|
|
mano per totum annum. minus ea miretur qui sciat post
|
3.1
|
annos XXII Cn. Pompeio III cos. oleum provinciis Italiam
|
|
misisse. Hesiodus quoque, in primis culturam agrorum
|
|
docendam arbitratus vitam, negavit oleae satorem fructum
|
|
ex ea percepisse quemquam: tam tarda tunc res erat. at
|
5
|
nunc etiam in plantariis ferunt, translatarumque altero anno
|
|
decerpuntur bacae. Fabianus negat provenire in fri-
|
|
gidissimis ole<a>m neque in calidissimis.
|
|