Prima<e> ergo ab autumno colliguntur vitio oper<a>e,
|
15.13.1
|
non naturae, posia cui plurimum carnis, mox orchites cui
|
|
olei, post radi<u>s. has enim ocissime occupatas, quia sunt
|
|
tenerrimae, amurca cogit decidere. differuntur vero etiam
|
|
in Martium mensem callosae, contra umorem pugnaces ob
|
5
|
idque minimae, Licinia, Cominia, Contia, Sergia, quam Sa-
|
|
bini regiam vocant, non ante favonii adflatum nigrescent<e>s,
|
|
hoc est a. d. VI id. Feb. tunc arbitrantur eas maturescere,
|
14.1
|
et quoniam probatissimum ex <i>is fiat oleum, accedere etiam
|
|
ratio pravitati videtur feruntque frigore austeritatem fieri,
|
|
sicut copiam maturitate, cum sit illa bonitas non temporis,
|
|
sed generis tarde putrescentium in amurcam. similis error
|
5
|
collectam servandi in tabulatis nec prius quam sudet pre-
|
|
mendi, cum omni mora oleum decrescat, amurca augeatur.
|
|
itaque vulgo non amplius senas libras singulis modiis ex-
|
|
primi dicunt. amurcae mensuram nemo agit, quanto ea
|
|
copiosior reperiatur in eodem genere diebus adiectis. om-
|
15.1
|
nino invictus error et publicus tumore olivae crescere oleum
|
|
existimandi, cum praesertim nec magnitudine copiam olei
|
|
constare indicio sint quae regiae vocantur, ab aliis maiori-
|
|
nae, ab aliis babbiae, grandissimae alioqui, minimo suco. et
|
5
|
in Aegypto carnosissimis olei exiguum, Decapoli vero Syriae
|
|
perquam parvae, nec cappari maiores, carne tamen com-
|
|
mendantur. quam ob causam Italicis transmarinae prae-
|
16.1
|
feruntur in cibis, cum oleo vincantur, et in ipsa Italia ceteris
|
|
Picenae et Sidicinae. sale illae privatim condiuntur et ut
|
|
reliquae amurca sapave, nec non aliquae oleo suo et sine
|
|
arcessita commendatione purae innatant, col<y>mbades. fran-
|
5
|
guntur eaedem herbarumque viridium sapore condiuntur.
|
|
fiunt et praecoques ferventi aqua perfusae quamlibeat in-
|
|
maturae; mirumque dulcem sucum olivas bibere et alieno
|
|
sapore infici. purpureae sunt et in <i>is, ut uvis, in nigrum
|
17.1
|
colorem transeuntibus posiis. sunt et superbae praeter iam
|
|
dicta genera. sunt et praedulces, per se tantum siccatae
|
|
uvisque passis dulciores, admodum rarae in Africa et circa
|
|
Emeritam Lusitaniae. oleum ipsum sale vindicatur a pin-
|
18.1
|
guitudinis vitio. cortice oleae conciso odorem accipit. me-
|
|
dicatio alia<s> ut vino; palati gratia nulla est nec tam nume-
|
|
rosa differentia: tribus ut plurimum bonitatibus distat. odor
|
|
in tenui argutior, et is tamen etiam in optimo brevis.
|
5
|