| LIBER XV | |
| Oleam Theophrastus e celeberrimis Grae- | 15.1.1 |
| corum auctoribus urbis Romae anno circiter CCCCXL ne- | |
| gavit nisi intra XXXX passuum ab mari nasci, Fenestella | |
| vero omnino non fuisse in Italia Hispaniaque aut Africa | |
| Tarquinio Prisco regnante, ab annis populi Romani CLXXIII, | 5 |
| quae nunc pervenit trans Alpis quoque et in Gallias Hi- | |
| spaniasque medias. urbis quidem anno DV Appio Claudio | 2.1 |
| Caeci nepote L. Iunio cos. olei librae duodenae <den>is assibus | |
| veniere, et mox anno DCLXXX M. Seius L. F. aedilis cu- | |
| rulis olei denas libras singulis assibus praestitit populo Ro- | |
| mano per totum annum. minus ea miretur qui sciat post | 3.1 |
| annos XXII Cn. Pompeio III cos. oleum provinciis Italiam | |
| misisse. Hesiodus quoque, in primis culturam agrorum | |
| docendam arbitratus vitam, negavit oleae satorem fructum | |
| ex ea percepisse quemquam: tam tarda tunc res erat. at | 5 |
| nunc etiam in plantariis ferunt, translatarumque altero anno | |
| decerpuntur bacae. Fabianus negat provenire in fri- | |
| gidissimis ole<a>m neque in calidissimis. |