| Super omnia vero celebravit amurcam laudibus | 15.33.1 |
| Cato. dolia olearia cadosque illa imbui, ne bibant oleum; | |
| amurca subigi areas terendis messibus, ut formicae rimae- | |
| que absint; quin et lutum parietum ac tectoria et pavimenta | |
| horreorum frumenti, vestiaria etiam contra teredines ac | 5 |
| noxia animalium amurca aspergi, semina frugum perfundi. | |
| morbis quadripedum, arborum quoque, illa medendum, effi- | |
| caci ad ulcera interiora humani quoque oris. lora etiam et | 34.1 |
| coria omnia et calceamina axesque decocta ungui atque | |
| aeramenta contra aeruginem colorisque gratia elegantioris | |
| et totam supellectilem ligneam ac vasa fictilia, in quis ficum | |
| aridam libeat adservare, aut si folia bacasque in virgis myrti | 5 |
| aliudve quod genus simile. postremo ligna macerata amurca | |
| nullo fumi taedio ardere. oleam si lambendo capra lingua | |
| contigerit depaveritque primo germinatu, sterilescere auctor | |
| est M. Varro. et hactenus de olea atque oleo. | |
| 10 |