| Non erat tum ficticium oleum, ideoque arbitror | 15.24.1 |
| de eo nihil a Catone dictum. nunc eius genera plura, pri- | |
| mumque persequemur ea quae ex arboribus fiunt, et inter | |
| illas ante omnes ex oleastro. tenue id multoque amarius | |
| quam oleae et tantum ad medicamenta utile. simillimum | 5 |
| huic est ex chamel<a>ea, frutice saxoso, non altiore palmo, | |
| foliis oleastri bacisque. proximum fit e cici, arbore in | 25.1 |
| Aegypto copiosa (alii crotonem, alii sibi, alii sesamon sil- | |
| vestre eam appellant), ibique, non pridem et in Hispania, | |
| repente provenit altitudine oleae, caule ferulaceo, folio viti- | |
| um, semine uvarum gracilium pallidarumque. nostri eam | 5 |
| ricinum vocant a similitudine seminis. coquitur id in aqua, | |
| innatansque oleum tollitur. at in Aegypto, ubi abundat, | |
| sine igni et aqua sale adspersum exprimitur, cibis foedum, | |
| lucernis exile. am<y>gdalinum, quod aliqui neopum vocant, | 26.1 |
| ex amaris nucibus arefactis et in offam contusis adspers<a>m | |
| aqua iterumque tusis exprimitur. fit et lauru admixto | |
| drupparum oleo, quidamque e bacis exprimunt tantum, alii | |
| foliis modo, aliqui folio et cortice bacarum, nec non styra- | 5 |
| cem addunt aliosque odores; optima laurus ad id latifolia, | |
| silvestris, nigris bacis. simile est et e myrto nigra, et haec | 27.1 |
| latifolia melior. tunduntur bacae adspersae calida aqua, | |
| mox decoquuntur. alii foliorum mollissima decoquunt in | |
| oleo et exprimunt, alii deiecta ea in oleum prius sole ma- | |
| turant. eadem ratio et in sativa myrto, sed praefertur sil- | 5 |
| vestris minore semine, quam quidam oxymyrsinen, alii | |
| c<h>amaemyrsine<n> vocant, aliqui acoron a similitudine; est | |
| enim brevis, fruticosa. fit et e citro, cupresso, nucibus | 28.1 |
| iuglandi<bus> quod caryinum vocant, malis, cedro quod pisse- | |
| laeon, e grano quoque Cnidio purgato semine et tunso, item | |
| lentisco. nam cyprinum et e glande Aegyptia ut fieret odo- | |
| rum causa dictum est. Indi e castaneis ac sesima atque | 5 |
| oryza facere dicuntur, Ic<h>thyopha<g>i e piscibus. inopia cogit | 29.1 |
| aliquando luminum causa et e platani bacis fieri aqua et sale | |
| maceratis. et oenanthinum fit; de ipsa oenanthe dictum est | |
| in unguentis. gleucino mustum incoquitur vapore lento, ab | |
| aliis sine igni circumdatis vinaceis diebus XXI bis singulis | 5 |
| permixtum, consumiturque mustum oleo. aliqui non sam<p>- | |
| suc<h>um tantum admiscent, sed etiam pretiosiora odora- | |
| menta, <ut> in gymnasiis quoque conditur odoribus, sed vilis- | |
| simis. fit ex aspalatho, calamo, balsamo, iri, cardamomo, | 30.1 |
| meliloto, nardo Gallico, panace, sampsucho, helenio, cinna- | |
| momi radice, omnium sucis in oleo maceratis expressisque. | |
| sic et rhodinum e rosis, iuncinum e iunco, quod et rosaceo | |
| simillimum, item hyoscyamo et lupinis, narcisso. plurimum | 5 |
| autem in Aegypto e raphani semine aut gramine herba quod | |
| chortinon vocant, item e sesima et urtica quod cn<id>inum | |
| appellant. e lilio et alibi fit sub diu sole, luna, pruina ma- | 31.1 |
| ceratum. suis herbis componunt inter Cappadociam et Gala- | |
| tiam quod Selgiticum vocant, nervis admodum utile, sicut | |
| in Italia Iguvini. e pice fit quod pissinum appellant, cum | |
| coquitur, velleribus supra halitum eius expansis atque ita | 5 |
| expressis. probatum maxime e Bruttia; est enim pinguissima | |
| et resinosissima. color oleo fulvus. sponte nascitur in Syriae | 32.1 |
| maritimis quod el<a>eomeli vocant; manat ex arboribus pin- | |
| gue, crassius melle, resina tenuius, sapore dulci, et hoc | |
| medicis. veteri quoque oleo usus est ad quaedam genera | |
| morborum; existimaturqu<e> et ebori vindicando a carie utile | 5 |
| esse: certe simulacrum Saturni Romae intus oleo reple- | |
| tum est. |