| Nunc dicentur Catonis placita de olivis. in | 15.20.1 |
| calido et pingui solo radium maiorem, Sallentinam, orchitem, | |
| posiam, Sergianam, Cominianam, albiceram seri iubet adicit- | |
| que singulari prudentia: quam earum in iis locis opti- | |
| mam esse dicent, in frigido autem et macro Liciniam. | 5 |
| pingui enim aut ferventi vitiari eius oleum arboremque ipsa | |
| fertilitate consumi, musco praeterea et rubore infestari. | |
| spectare oliveta in favonium loco exposito solibus censet, | 21.1 |
| nec alio ullo modo laudat. condi olivas optime orchites | |
| et posias, vel virides in muria vel fractas in lentisco. oleum | |
| quam acerbissima oliva optimum fieri. cetero quam primum | |
| e terra colligendam, si inquinata sit, lavandam; siccari tri- | 5 |
| duo satis esse. si gelent frigora, quarto die premendam; | |
| hanc et sale aspergi. oleum in tabulato minui deteriusque | |
| fieri, item in amurca et fracibus—hae sunt carnes et inde | |
| faeces—; quare saepius die capulandum, praeterea concha | 22.1 |
| et in plumbeas cortinas; aere vitiari. ferventibus omnia ea | |
| fieri clausisque torcularibus et quam minime ventilatis, ideo | |
| nec ligna ibi caedi oportere—qua de causa e nucleis ipsa- | |
| rum ignis aptissimus—; ex cortinis in labra fundendum, | 5 |
| ut fraces et amurca linquantur. ob id crebrius vasa mu- | |
| tanda, fiscinas spongia tergendas, ut quam maxime pura | |
| sinceritas constet. postea inventum ut lavarentur utique | 23.1 |
| ferventi aqua, protinus prelo subicerentur solidae—ita | |
| enim amurca exprimitur—, mox trapetis fractae preme- | |
| rentur iterum. premi plus quam centenos modios non pro- | |
| bant: factus vocatur; quod vero post molam primum ex- | 5 |
| pressum est, flos. factus tres gemino foro a quaternis | |
| hominibus nocte et die premi iustum est. |