Super omnia vero celebravit amurcam laudibus
|
15.33.1
|
Cato. dolia olearia cadosque illa imbui, ne bibant oleum;
|
|
amurca subigi areas terendis messibus, ut formicae rimae-
|
|
que absint; quin et lutum parietum ac tectoria et pavimenta
|
|
horreorum frumenti, vestiaria etiam contra teredines ac
|
5
|
noxia animalium amurca aspergi, semina frugum perfundi.
|
|
morbis quadripedum, arborum quoque, illa medendum, effi-
|
|
caci ad ulcera interiora humani quoque oris. lora etiam et
|
34.1
|
coria omnia et calceamina axesque decocta ungui atque
|
|
aeramenta contra aeruginem colorisque gratia elegantioris
|
|
et totam supellectilem ligneam ac vasa fictilia, in quis ficum
|
|
aridam libeat adservare, aut si folia bacasque in virgis myrti
|
5
|
aliudve quod genus simile. postremo ligna macerata amurca
|
|
nullo fumi taedio ardere. oleam si lambendo capra lingua
|
|
contigerit depaveritque primo germinatu, sterilescere auctor
|
|
est M. Varro. et hactenus de olea atque oleo.
|
|