| Picea montes amat atque frigora, feralis arbor | 16.40.1 |
| et funebri indicio ad fores posita ac rogis virens, iam | |
| tamen et in domos recepta tonsili facilitate. haec pluri- | |
| mam fundit interveniente candida gemma, tam simili turis, | |
| ut mixta visu discerni non queat; unde fraus Sep<l>asiae. | 5 |
| omnibus his generibus folia brevia, sed crassiora duraque | 41.1 |
| ceu cupressis. piceae rami paene statim ab radice modici | |
| velut bracchia lateribus inhaerent. | |
| Similiter abieti expetitae navigiis situs in excelso | |
| montium, ceu maria fugerit, nec forma alia. materies vero | 42.1 |
| praecipua est trabibus et plurimis vitae operibus. res<ina> | |
| in ea vitium, unde fructus piceae, exiguumque sudat ali- | |
| quando contactu solis. e diverso materies, quae abieti | |
| pulcherrima, piceae ad fissiles scandulas cupasque et pauca | 5 |
| alia secamenta. |