| Pinaster nihil est aliud quam pinus silvestris | 16.39.1 |
| mi<n>or altitudine et a medio ramosa, sicut pinus in ver- | |
| tice. copiosiorem dat haec resinam quo dicemus modo. | |
| gignitur et in planis. easdem arbores alio nomine esse | |
| per oram Italiae quas tibulos vocant, plerique arbitrantur, | 5 |
| sed graciles succinctioresque et enodes liburnicarum ad | |
| usus, paene sine resina. |