Picea montes amat atque frigora, feralis arbor
|
16.40.1
|
et funebri indicio ad fores posita ac rogis virens, iam
|
|
tamen et in domos recepta tonsili facilitate. haec pluri-
|
|
mam fundit interveniente candida gemma, tam simili turis,
|
|
ut mixta visu discerni non queat; unde fraus Sep<l>asiae.
|
5
|
omnibus his generibus folia brevia, sed crassiora duraque
|
41.1
|
ceu cupressis. piceae rami paene statim ab radice modici
|
|
velut bracchia lateribus inhaerent.
|
|
Similiter abieti expetitae navigiis situs in excelso
|
|
montium, ceu maria fugerit, nec forma alia. materies vero
|
42.1
|
praecipua est trabibus et plurimis vitae operibus. res<ina>
|
|
in ea vitium, unde fructus piceae, exiguumque sudat ali-
|
|
quando contactu solis. e diverso materies, quae abieti
|
|
pulcherrima, piceae ad fissiles scandulas cupasque et pauca
|
5
|
alia secamenta.
|
|