| Peregrinae tum videbantur, quoniam non erant | 16.38.1 |
| suburbanae, pinus atque abies omnesque, quae picem | |
| gignunt. de quibus nunc dicemus, simul ut tota con- | |
| diendi vina origo cognoscatur, quae ferunt in Asia aut | |
| oriente praedictis. | 5 |
| Picem in Europa sex genera cognatarum arborum | |
| ferunt. ex his pinus atque pinaster folium habent capilla- | |
| menti modo praetenue longumque et mucrone aculeatum. | |
| pinus fert minimum resinae, interdum et nucibus ipsis, | |
| de quibus dictum est, vixque ut adscribatur generi. | 10 |