| Scandula e robore aptissima, mox e glan- | 16.36.1 |
| diferis aliis fagoque, facillima ex omnibus, quae resinam | |
| ferunt, sed minime durans praeterquam e pino. scandula | |
| contectam fuisse Romam ad Pyrrhi usque bellum annis | |
| CCCCLXX Cornelius Nepos auctor est. silvarum certe | 37.1 |
| distinguebatur insignibus, Fagutali Iove etiam nunc ubi | |
| lucus fageus fuit, porta Querquetulana, colle in quem | |
| vimina petebantur, totque lucis, quibusdam et geminis. | |
| Q. Hortensius dictator, cum plebes secessisset in Ianicu- | 5 |
| lum, legem in aesculeto tulit, ut quod ea iussisset omnes | |
| Quirites teneret. |