| Aquas <o>d<e>re cupressi, iuglandes, castaneae, labur- | 16.76.1 |
| num. Alpina et haec arbor, nec vulgo nota, dura ac can- | |
| dida materie, cuius florem cubitalem longitudine apes non | |
| adtingunt. odit et quae appellatur Iovis barba, in opere | |
| topiario tonsilis et in rotunditatem spissa, argenteo folio. | 5 |
| non nisi in aquosis proveniunt salices, alni, populi, siler, | 77.1 |
| ligustra tesseris utilissima, item vaccinia Italiae in aucupiis | |
| sata, Galliae vero etiam purpurae tinguendae causa ad | |
| servitiorum vestes. quaecumque communia sunt montibus | |
| planisque, maiora fiunt <et> aspectu pulchriora quae in | 5 |
| campestribus, meliora autem fructu, materie crispiora qu<a>e | |
| in montibus, exceptis malis pirisque. | |