| Nunc celeberrimis arborum dictis quaedam | 16.73.1 |
| in universum de cunctis indicanda sunt. montes amant | |
| cedrus, larix, taeda et ceterae, e quibus resina gignitur, | |
| item aquifolia, buxus, ilex, iuniperus, terebinthus, populus, | |
| ornus, carpinus. est in Appennino et frutex, qui vocatur | 5 |
| cotinus, ad linamenta modo conchylii colore insignis. | |
| montes et valles diligit abies, robur, castaneae, tilia, ilex, | 74.1 |
| cornus. aquosis montibus gaudent acer, fraxinus, sorbus, | |
| tilia, cerasus. non temere in montibus visae sunt prunus, | |
| punicae, oleastri, iuglans, mori, sabuci. descendunt et in | |
| plana cornus, corylus, quercus, ornus, acer, fraxinus, | 5 |
| fagus, carpinus. subeunt et in montuosa ulmus, malus, | |
| pirus, laurus, myrtus, sanguinei frutices, ilex tinguendisque | |
| vestibus nascentes genistae. gaudet frigidis sorbus, sed | |
| magis etiam betulla. Gallica haec arbor mirabili candore | 75.1 |
| atque tenuitate, terribilis magistratuum virgis, eadem cir- | |
| culis flexilis, item corbium costis. bitumen ex ea Galliae | |
| excoquunt. in eosdem situs comitantur et spina, nuptia- | |
| rum facibus auspicatissima, quoniam inde fecerint pastores | 5 |
| qui rapuerunt Sabinas, ut auctor est Masurius. nunc | |
| facibus carpinus, corylus familiarissimae. |