Aquas <o>d<e>re cupressi, iuglandes, castaneae, labur-
|
16.76.1
|
num. Alpina et haec arbor, nec vulgo nota, dura ac can-
|
|
dida materie, cuius florem cubitalem longitudine apes non
|
|
adtingunt. odit et quae appellatur Iovis barba, in opere
|
|
topiario tonsilis et in rotunditatem spissa, argenteo folio.
|
5
|
non nisi in aquosis proveniunt salices, alni, populi, siler,
|
77.1
|
ligustra tesseris utilissima, item vaccinia Italiae in aucupiis
|
|
sata, Galliae vero etiam purpurae tinguendae causa ad
|
|
servitiorum vestes. quaecumque communia sunt montibus
|
|
planisque, maiora fiunt <et> aspectu pulchriora quae in
|
5
|
campestribus, meliora autem fructu, materie crispiora qu<a>e
|
|
in montibus, exceptis malis pirisque.
|
|