| Inter has atque frugiferas materie vitium- | 16.72.1 |
| que amicitia accipitur ulmus. Graeci duo genera eius | |
| novere: mont<an>am quae sit amplior, campestrem quae | |
| fruticosa. Italia Atinias vocat excelsissimas et ex iis sicca- | |
| n<e>as praefert, quae non sint riguae, alterum genus Gallicas, | 5 |
| tertium nostrates, densiore folio et ab eodem pediculo | |
| numerosiore, quartum silvestre. Atiniae non ferunt sa- | |
| maram—ita vocatur ulmi semen—, omnesque radicum | |
| plantis proveniunt, reliquae semine. |