| In primis vero materies honorata buxo est raro | 16.70.1 |
| crispanti nec nisi radice, de cetero * * * le<v>isqu<e> est | |
| materiae, s<et> lento<r>e quodam et duritie ac pallore com- | |
| mendabilis, ipsa vero arbor e<t> topiario opere. tria eius | |
| genera: Gallicum, quod in metas emittitur amplitudinem- | 5 |
| que proceriorem. oleastrum, in omni usu damnatum, | |
| gravem praefert odorem. tertium genus nostratis vocant, | |
| e silvestri, ut credo, mitigatum satu, diffusius et densitate | |
| parietum, virens semper ac tonsile. buxus Pyrenaeis ac | 71.1 |
| Cytoriis montibus plurima et Berecyntio tractu, crassissima | |
| in Corsica, flore non spernendo, quae causa amaritudinis | |
| mellis. semen cunctis animantibus invisum. nec in Olympo | |
| Macedoniae gracilior, sed brevis. amat frigida, aprica. in | 5 |
| igni quoque duritia quae ferro, nec flamma nec carbone utili. |