| Ceterae omnes extra praedictas—etenim | 16.82.1 |
| enumerare longum est—folia deperdunt, observatumque | |
| non arescere nisi tenuia et lata et mollia, quae vero non | |
| decidant, callo crassa et angusta esse. falsa definitio est | |
| non decidere iis, quarum pinguior sucus sit. quis enim | 5 |
| potest in ilice intellegere? decidere Timaeus mathemati- | |
| cus sole scorpionem transeunte sideris vi et quodam | |
| veneno aëris putat. cur ergo non eadem causa adversum | |
| omnes polleat, iure miremur. cadunt plurimis autumno, | 83.1 |
| quaedam amittunt tardius atque in hiemes prorogant moras, | |
| neque interest maturius germinasse, utpote cum quaedam | |
| primae germinent et inter novissimas nudentur, ut amyg- | |
| dalae, fraxini, sabuci, morus autem novissima germinet, | 5 |
| cum primis folia demitt<a>t. magna et in hoc vis soli. | 84.1 |
| prius decidunt in siccis macrisque, et vetustae prius ar- | |
| bori, multis etiam antequam maturescat fructus, ut sero- | |
| tinae fico et hibernae piro et malo, granatumque est | |
| pomum <tali> tantum aspici in matre. neque iis autem, | 5 |
| quae semper retinent comas, eadem folia durant subna- | |
| scentibus aliis; tum arescunt vetera, quod evenit circa | |
| solstitia maxime. |