| Silvestrium generis folia non decidunt abieti, | 16.80.1 |
| larici, pinastro, iunipero, cedro, terebintho, buxo, ilici, | |
| aquifolio, suberi, taxo, tamarici. inter utraque genera sunt | |
| andrac<h>le in Graecia et ubique unedo; reliqua enim folia | |
| decidunt iis praeterquam in cacuminibus. non decidunt | 5 |
| autem et in fruticum genere <cedro> cuidam, rubo, calamo. | |
| in Thurino agro, ubi Sybaris fuit, ex ipsa urbe prospi- | 81.1 |
| ciebatur quercus una numquam folia demittens nec ante | |
| mediam aestatem germinans; idque mirum est, Graecis | |
| auctoribus proditum, apud nos postea sileri. nam locorum | |
| tanta vis est, ut circa Memphim Aegypti et in Elephantine | 5 |
| Thebaidis nulli arborum decidant, ne vitibus quidem. |