Ceterae omnes extra praedictas—etenim
|
16.82.1
|
enumerare longum est—folia deperdunt, observatumque
|
|
non arescere nisi tenuia et lata et mollia, quae vero non
|
|
decidant, callo crassa et angusta esse. falsa definitio est
|
|
non decidere iis, quarum pinguior sucus sit. quis enim
|
5
|
potest in ilice intellegere? decidere Timaeus mathemati-
|
|
cus sole scorpionem transeunte sideris vi et quodam
|
|
veneno aëris putat. cur ergo non eadem causa adversum
|
|
omnes polleat, iure miremur. cadunt plurimis autumno,
|
83.1
|
quaedam amittunt tardius atque in hiemes prorogant moras,
|
|
neque interest maturius germinasse, utpote cum quaedam
|
|
primae germinent et inter novissimas nudentur, ut amyg-
|
|
dalae, fraxini, sabuci, morus autem novissima germinet,
|
5
|
cum primis folia demitt<a>t. magna et in hoc vis soli.
|
84.1
|
prius decidunt in siccis macrisque, et vetustae prius ar-
|
|
bori, multis etiam antequam maturescat fructus, ut sero-
|
|
tinae fico et hibernae piro et malo, granatumque est
|
|
pomum <tali> tantum aspici in matre. neque iis autem,
|
5
|
quae semper retinent comas, eadem folia durant subna-
|
|
scentibus aliis; tum arescunt vetera, quod evenit circa
|
|
solstitia maxime.
|
|