| Ordo autem naturae annuus ita se habet: | 16.93.1 |
| primus est conceptus flare incipiente vento favonio, ex | |
| a. d. fere VI idus Febr. hoc maritantur vivescentia e terra, | |
| quippe cum etiam equae in Hispania, ut diximus. hic est | |
| genitalis spiritus mundi a fovendo dictus, ut quidam existi- | 5 |
| mavere. flat ab occasu aequinoctiali ver inchoans. catli- | 94.1 |
| tionem rustici vocant, gestiente natura semina accipere | |
| eaque animam ferente omnibus satis. concipiunt variis | |
| diebus et pro sua quaeque natura alia protinus, ut ani- | |
| malia, tardius aliqua et diutius gravida partus gerunt, | 5 |
| quod germinatio ideo vocatur. pariunt vero, cum florent, | |
| flosque ille ruptis constat utriculis; educatio in pomo est. |