| H<ae>c et germinatio la<bor ar>borum, flos est pleni | 16.95.1 |
| veris indicium et anni renascentis, flos gaudium arborum. | |
| tunc se novas aliasque quam sunt ostendunt, tunc variis | |
| colorum picturis in certamen usque luxuriant. sed hoc | |
| negatum plerisque; non enim omnes florent, et sunt tristes | 5 |
| quaedam quaeque non sentiant gaudia annorum. nam | |
| neque ilex, picea, larix, pinus ullo flore exhilarantur na- | |
| talesve pomorum annuos versicolori nuntio promittunt, nec | |
| fici atque caprifici; protinus enim fructum pro flore | |
| gignunt. in ficis mirabiles sunt et abortus qui numquam | 10 |
| maturescunt. nec iuniperi florent. quidam earum duo | 96.1 |
| genera tradunt: alteram florere nec ferre, quae vero non | |
| floreat ferre protinus bacis nascentibus, quae biennio hae- | |
| reant. sed id falsum, omnibusque his dura facies semper. | |
| sic et hominum multis fortuna sine flore est. | 5 |