| Omnes autem germinant, etiam quae non florent, | 16.97.1 |
| magna et locorum differentia, quippe cum ex eodem genere | |
| quae sunt in palustribus priora germinent, mox campe- | |
| stria, novissima in silvis, per se autem tardius piri sil- | |
| vestres quam cetera<e>. primo favonio cornus, proxime | 5 |
| laurus pauloque ante aequinoctium tilia, acer, inter primas | |
| vero populus, ulmus, salix, alnus, nuces. festinat et pla- | 98.1 |
| tanus. cetera vere coepturo, aquifolium, terebinthus, pa- | |
| liurus, castanea, glandes, serotino autem germine malus, | |
| tardissimo suber. quibusdam geminatur germinatio, nimia | |
| soli ubertate aut invitantis caeli voluptate, quod magis in | 5 |
| herbis segetum evenit. in arboribus tamen nimia germi- | |
| natio elactescit. sunt aliae naturales quibusdam praeter- | 99.1 |
| que vernam, quae suis constant sideribus—quorum ratio | |
| aptius reddetur tertio ab hoc volumine—, hiberna | |
| aquilae exortu, aestiva canis ortu, tertia arcturi. has duas | |
| quidam omnibus arboribus communes putant, sentiri autem | 5 |
| maxime in fico, vite, punicis, causam adferentes, quoniam | |
| in Thessalia Macedoniaque plurima tum ficus exeat. maxime | |
| tamen in Aegypto apparet haec ratio. et reliquae quidem | 100.1 |
| arbores, ut primum coepere, continuant germinationem, | |
| robur et abies et larix intermittunt tripertito ac terna | |
| germina edunt. ideo et ter squamas corticum spargunt, | |
| quod omnibus arboribus in germinatione evenit, quoniam | 5 |
| praegnatium rumpitur cortex. est autem prima earum | |
| incipiente vere circiter XV diebus. iterum germinant | |
| transeunte geminos sole. sic fit, ut prima cacumina inpelli | |
| secutis appareat, geniculato incremento. tertia est earun- | 101.1 |
| dem a solstitio brevissima, nec diutius septenis diebus, | |
| clareque et tunc cernitur excrescentium cacuminum arti- | |
| culatio. vitis sola bis parturit, primum cum emittit uvam, | |
| iterum cum digerit. eorum, quae non florent, partus | 5 |
| tantum est et maturitas. quaedam statim in germinatione | 102.1 |
| florent properantque in eo, sed tarde maturescunt, ut vitis. | |
| serotin<o> quaedam germinatu florent maturantque celeriter, | |
| sicuti morus, quae novissima urbanarum germinat nec | |
| nisi exacto frigore, ob id dicta sapientissima arborum. | 5 |
| sed cum coepit, in tantum universa germinatio erumpit, | |
| ut una nocte peragatur etiam cum strepitu. |