| Ex iis, quae hieme aquila exoriente, ut diximus, | 16.103.1 |
| concipiunt, floret prima omnium amygdala mense Ianuario, | |
| Martio vero pomum maturat. ab ea proximae florent Ar- | |
| meniaca, dein tuberes et praecoces, illae peregrinae, hae | |
| coactae; ordine autem naturae silvestrium primae sabucus, | 5 |
| cui medulla plurima, et cui nulla, cornus mascula, urba- | |
| narum malus parvoque post, ut simul possit videri, pirus | |
| et cerasus et prunus. sequitur laurus, illam cupressus, | 104.1 |
| dein punica, fici. et vites et oleae florentibus iam his | |
| germinant, concipiunt vergiliarum exortu. hoc sidus illa- | |
| rum est. floret autem solstitio vitis et, quae paulo serius | |
| incipit, olea. deflorescunt omnia septenis diebus non ce- | 5 |
| lerius, quaedam tardius, sed nulla pluribus bis septenis, | |
| omnia et intra VIII id. Iul. etesiarum praecursu. | |
| Nec statim fructus sequitur in aliquibus. | 105.1 |
| cornus enim circa solstitia reddit primo candidum, postea | |
| sanguineum. ex eo genere femina post autumnum fert | |
| bacas acerbas et ingustabiles cunctis animantibus, ligno | |
| quoque fungosa et inutilis, cum mas e fortissimis durissi- | 5 |
| misque sit. tanta differentia ab eodem genere fit sexu. | |
| et terebinthus messibus reddit semen et acer et fraxinus, | 106.1 |
| nuces et mala et pira praeterquam hiberna aut praecocia | |
| autumno, glandiferae serius etiamnum, vergiliarum occasu, | |
| aesculus tantum autumno, incipiente autem hieme quaedam | |
| genera mali pirique et suber. abies floret croci colore | 5 |
| circa solstitium, semen reddit post vergiliarum occasum. | |
| pinus autem et picea praeveniunt germinatione XV fere | |
| diebus, semen vero post vergilias et ipsae reddunt. |