| LIBER XVII | |
| Natura arborum terra marique sponte sua pro- | 17.1.1 |
| venientium dicta est; restat earum, quae arte et humanis | |
| ingeniis fiunt verius quam nascuntur. sed prius <mi>rari | |
| succurrit, quae retulimus paenuria pro indiviso pos- | |
| sessa feris, depugnante cum his homine circa caducos | 5 |
| fructus, circa pendentes vero et cum alitibus, in tanta | |
| deliciarum pretia venisse, clarissimo, ut equidem arbitror, | |
| exemplo L. Crassi atque Cn. Domiti Ahenobarbi. Cras- | 2.1 |
| sus orator fuit in primis nominis Romani. domus ei | |
| magnifica, sed aliquanto praestantior in eodem Palatio | |
| Q. Catuli, qui Cimbros cum C. Mario fudit, multo vero | |
| pulcherrima consensu omnium aetate ea in colle Viminali | 5 |
| C. Aquili, equitis Romani clarioris illa etiam quam iuris | |
| civilis scientia, cum tamen obiecta Crasso sua est. nobi- | 3.1 |
| lissimarum gentium ambo censuram post consulatus simul | |
| gessere anno conditae urbis DCLXII frequentem iurgiis | |
| propter dissimilitudinem morum. tum Cn. Domitius, ut | |
| erat vehemens natura, praeterea accensus odio, quod ex | 5 |
| aemulatione avidissimum est, graviter increpuit tanti cen- | |
| sorem habitare, <³⁰<LX>>³⁰ HS pro domo eius identidem pro- | |
| mittens, et Crassus, ut praesens ingenio semper, ut faceto | 4.1 |
| lepore sollers, addicere se respondit exceptis sex arbori- | |
| bus. ac ne uno quidem denario, si adimerentur, emptam | |
| volente Domitio, Crassus: "Utrumne igitur ego sum," | |
| inquit, "quaeso, Domiti, exemplo gravis et ipsa | 5 |
| mea censura notandus, qui domo, quae mihi here- | |
| ditate obvenit, comiter habitem, an tu, qui sex | |
| arbores <³⁰<L>X>³⁰ aestimes?" haec fuere lotoe patula ramo- | 5.1 |
| rum opacitate lascivae, Caecina Largo e proceribus crebro | |
| iuventa nostra eas in domo sua ostentante, duraveruntque | |
| —quoniam et de longissimo aevo arborum diximus— | |
| ad Neronis principis incendia cultu virides iuvenesque, | 5 |
| ni princeps ille adcelerasset etiam arborum mortem. ac | 6.1 |
| ne quis vilem de cetero Crassi domum nihilque in ea | |
| iurgant<i> Domitio fuisse <l>icendum praeter arbores iudicet, | |
| iam columnas VI Hymetti marmoris, aedilitatis gratia ad | |
| scenam ornandam advectas, in atrio eius domus statuerat, | 5 |
| cum in publico nondum essent ullae marmoreae. tam | |
| recens est opulentia, tantoque tunc plus honoris arbores | |
| domibus adferebant, ut sine illis ne inimicitiarum quidem | |
| pretium servaverit Domitius. |