| Non est omittenda in hac re et Galliarum admi- | 16.249.1 |
| ratio. nihil habent Druidae—ita suos appellant magos | |
| —visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur, | |
| sacratius. iam per se roborum eligunt lucos nec ulla | |
| sacra sine earum fronde conficiunt, ut inde appellati quo- | 5 |
| que interpretatione Graeca possint Druidae videri. enim- | |
| vero quidquid adgnascatur illis e caelo missum putant | |
| signumque esse electae ab ipso deo arboris. est autem | 250.1 |
| id rarum admodum inventu et repertum magna religione | |
| petitur et ante omnia sexta luna, quae principia mensum | |
| annorumque his facit et saeculi post tricesimum annum, | |
| quia iam virium abunde habeat nec sit sui dimidia. omnia | 5 |
| sanantem appellant suo vocabulo. sacrificio epulisque rite | |
| sub arbore conparatis duos admovent candidi coloris tau- | |
| ros, quorum cornua tum primum vinciantur. sacerdos | 251.1 |
| candida veste cultus arborem scandit, falce aurea deme- | |
| tit, candido id excipitur sago. tum deinde victimas im- | |
| molant precantes, suum donum deus prosperum faciat iis | |
| quibus dederit. fecunditatem eo poto dari cuicumque ani- | 5 |
| malium sterili arbitrantur, contra venena esse omnia re- | |
| medio. tanta gentium in rebus frivolis plerumque reli- | |
| gio est. |