LIBER XVII
  Natura arborum terra marique sponte sua pro- 17.1.1
venientium dicta est; restat earum, quae arte et humanis
ingeniis fiunt verius quam nascuntur. sed prius <mi>rari
succurrit, quae retulimus paenuria pro indiviso pos-
sessa feris, depugnante cum his homine circa caducos 5
fructus, circa pendentes vero et cum alitibus, in tanta
deliciarum pretia venisse, clarissimo, ut equidem arbitror,
exemplo L. Crassi atque Cn. Domiti Ahenobarbi. Cras- 2.1
sus orator fuit in primis nominis Romani. domus ei
magnifica, sed aliquanto praestantior in eodem Palatio
Q. Catuli, qui Cimbros cum C. Mario fudit, multo vero
pulcherrima consensu omnium aetate ea in colle Viminali 5
C. Aquili, equitis Romani clarioris illa etiam quam iuris
civilis scientia, cum tamen obiecta Crasso sua est. nobi- 3.1
lissimarum gentium ambo censuram post consulatus simul
gessere anno conditae urbis DCLXII frequentem iurgiis
propter dissimilitudinem morum. tum Cn. Domitius, ut
erat vehemens natura, praeterea accensus odio, quod ex 5
aemulatione avidissimum est, graviter increpuit tanti cen-
sorem habitare, <³⁰<LX>>³⁰ HS pro domo eius identidem pro-
mittens, et Crassus, ut praesens ingenio semper, ut faceto 4.1
lepore sollers, addicere se respondit exceptis sex arbori-
bus. ac ne uno quidem denario, si adimerentur, emptam
volente Domitio, Crassus: "Utrumne igitur ego sum,"
inquit, "quaeso, Domiti, exemplo gravis et ipsa 5
mea censura notandus, qui domo, quae mihi here-
ditate obvenit, comiter habitem, an tu, qui sex
arbores <³⁰<L>X>³⁰ aestimes?" haec fuere lotoe patula ramo- 5.1
rum opacitate lascivae, Caecina Largo e proceribus crebro
iuventa nostra eas in domo sua ostentante, duraveruntque
—quoniam et de longissimo aevo arborum diximus—
ad Neronis principis incendia cultu virides iuvenesque, 5
ni princeps ille adcelerasset etiam arborum mortem. ac 6.1
ne quis vilem de cetero Crassi domum nihilque in ea
iurgant<i> Domitio fuisse <l>icendum praeter arbores iudicet,
iam columnas VI Hymetti marmoris, aedilitatis gratia ad
scenam ornandam advectas, in atrio eius domus statuerat, 5
cum in publico nondum essent ullae marmoreae. tam
recens est opulentia, tantoque tunc plus honoris arbores
domibus adferebant, ut sine illis ne inimicitiarum quidem
pretium servaverit Domitius.