| Aquilone maxime gaudent, densiores ab adflatu | 17.10.1 |
| eius laetioresque et materie firmiores. qua in re pleri- | |
| que falluntur, cum in vineis pedamenta non sint a vento | |
| eo opponenda et id tantum a septentrione servandum. | |
| quin immo tempestiva frigora plurimum arborum firmitati | 5 |
| conferunt, et sic optime germinant, alioqui, si blandiantur | |
| austri, defetiscentes, ac magis etiam in flore. nam si, cum | 11.1 |
| defloruere, protinus sequantur imbres, in totum poma de- | |
| pereunt, adeo ut amygdalae et piri, etiam si omnino nubi- | |
| lum fuit austrinusve flatus, amittant fetus. circa vergilias | |
| quidem pluvere inimicissimum viti et oleae, quoniam tum | 5 |
| coitus est earum. hoc est illud quadriduum oleis decre- | |
| torium, hic articulus austrinus nubili spurci, quod | |
| diximus. fruges quoque peius maturescunt austrinis die- | |
| bus, sed celerius. illa sunt noxia frigora, quae septentrio- | 12.1 |
| nibus aut praeposteris fiunt horis. hiemem quidem aqui- | |
| loniam esse omnibus satis utilissimum. imbres vero tum | |
| expetendi evidens causa est, quoniam arbores fetu exina- | |
| nitas et foliorum quoque <a>missione languidas naturale est | 5 |
| avide esurire, cibus autem earum imber. quare tepidam | 13.1 |
| esse hiemem, ut absumpto partu arborum sequatur pro- | |
| tinus conceptus, id est germinatio, ac deinde alia flore- | |
| scendi exinanitio, inutilissimum experimentis creditur. | |
| quin immo si plures ita continuentur anni, etiam ipsae | 5 |
| mori<u>ntur arbores, quando nemini dubia poena est in | |
| fame laborantium. ergo qui dixit hiemes serenas optan- | |
| das, non pro arboribus vota fecit; nec per solstitia imbres | 14.1 |
| vitibus conducunt; hiberno quidem pulvere laetiores fieri | |
| messes luxuriantis ingenii fertilitate dictum est. alioqui | |
| vota arborum frugumque communia sunt nives diutinas | |
| sedere. causa non solum quia animam terrae evanescen- | 5 |
| tem exhalatione includunt et conprimunt retroque agunt | |
| in vires frugum atque radices, verum quod et liquorem | |
| sensim praebent, purum praeterea levissimumque, quando | |
| nix aquarum caelestium spuma est. ergo umor ex his | 15.1 |
| non universus ingurgitans diluensque, sed quomodo sititur | |
| destillans velut ex ubere, alit omnia, qu<i>a non inundat. | |
| tellus quoque illo modo fermentescit, et sui plena, a lac- | |
| tescentibus satis non effeta, cum tempus aperit, tepidis | 5 |
| adridet horis. ita maxime frumenta pinguescunt, praeter- | |
| quam ubi calidus semper aër est, ut in Aegypto. conti- | |
| nuatio enim et ipsa consuetudo idem quod modus aliubi | |
| efficit, plurimumque prodest ubicumque non esse quod | |
| noceat. in maiore parte orbis, cum praecoces excurrere | 16.1 |
| germinationes evocatae indulgentia caeli, secutis frigori- | |
| bus exuruntur. qua de causa serotinae hiemes noxiae, | |
| silvestribus quoque, quae magis etiam dolent urguente | |
| umbra sua nec adiuvante medicina, quando vestire tene- | 5 |
| ras intorto stramento in silvestribus non est. ergo tem- | 17.1 |
| pestivae aquae hibernis primum imbribus, dein germina- | |
| tionem antecedentibus; tertium tempus est, cum educant | |
| poma, nec protinus, sed iam valido fetu. quae fructus | |
| suos diutius continent longioresque desiderant cibos, his | 5 |
| et serotinae aquae utiles, ut viti, oleae, punicis. hae <t>a- | |
| m<en> pluviae generis cuiusque arboribus diverso modo de- | |
| siderantur, aliis alio tempore maturantibus. quapropter | |
| eisdem imbribus aliqua laedi videas, aliqua iuvari, etiam | |
| in eodem genere, sicut in piris alio die hiberna quaerunt | 10 |
| pluvias, ali<o> vero praecocia, ut pariter quidem omnia de- | |
| siderent hibernum tempus, set ante germinationem. quae | 18.1 |
| aquilonem austro utiliorem facit ratio, eadem mediterranea | |
| maritimis praefert—sunt enim plerumque frigidiora— | |
| et montuosa planis et nocturnos imbres diurnis. magis | |
| fru<un>tur aquis sata non statim auferente eas sole. | 5 |