| A caelo proximum est terrae dixisse rationem, | 17.25.1 |
| haud faciliore tractatu, quippe non eadem arboribus con- | |
| venit et frugibus plerumque, nec pulla, qualem habet | |
| Campania, ubique optima vitibus, aut quae tenues exhalat | |
| nebulas, nec rubrica multis laudata. cretam in Albensium | 5 |
| Pompeianorum agro et argillam cunctis ad vineas generi- | |
| bus anteponunt, quamquam praepingues, quod excipitur | |
| in eo genere. invicem sabulum album in Ticiniensi mul- | |
| tisque in locis nigrum itemque rubrum, etiam pingui | |
| terrae permixtum, infecundum est. argumenta quoque | 26.1 |
| iudicantium saepe fallunt. non utique laetum solum est, | |
| in quo procerae arbores nitent, praeterquam illis arbori- | |
| bus. quid enim abiete procerius? at quae vixisse possit | |
| alia in loco eodem? nec luxuriosa pabula pinguis soli | 5 |
| semper indicium habent. nam quid laudatius Germaniae | |
| pabulis? <a>t statim subest harena tenuissimo caespitum | |
| corio. nec semper aquosa est terra, cui proceritas herba- | 27.1 |
| rum, non, Hercules, magis quam pinguis, adhaerens digitis, | |
| quod in argillis arguitur. scrobes quidem regesta in eos | |
| nulla conplet, ut densa atque rara ad hunc modum de- | |
| prehendi possit, ferroque omnis rubiginem obducit. nec | 5 |
| gravis aut levior iusto deprehenditur pondere. quod enim | |
| pondus terrae iustum intellegi potest? neque fluminibus | |
| adgesta semper laudabilis, quando senescant sata quaedam | |
| aqua. sed neque illa, quae laudatur, diu praeterquam | 28.1 |
| salici utilis sentitur. inter argumenta stipulae crassitudo | |
| est, tanta alioqui in Leborino Campaniae nobili campo, ut | |
| ligni vice utantur. sed id solum ubicumque arduum | |
| opere, difficili cultu, bonis suis acrius paene, quam vitiis | 5 |
| posset, adfligit agricolam. et carbunculus, quae terra ita | 29.1 |
| vocatur, emendari <i>nte<nt>a c<u>ra videtur. nam tofus natura<e> | |
| friabilis expetitur quoque ab auctoribus. Vergilius et | |
| quae felicem ferat non inprobat vitibus. salsaeque terrae | |
| multa melius creduntur, tutiora <a> vitiis innascentium ani- | 5 |
| malium. nec colles opere nudantur, si quis perite fodiat, | |
| nec campi omnes minus solis atque perflatus, quam opus | |
| sit, accipiunt, et quasdam pruinis ac nebulis pasci dixi- | |
| mus vites. omnium rerum sunt quaedam in alto secreta et | |
| suo cuique corde pervidenda. quid quod mutantur saepe | 30.1 |
| iudicata quoque et diu comper<t>a? in Thessalia circa | |
| Larisam emisso lacu frigidior facta ea regio est, oleaeque | |
| desierunt, quae prius fuerant, item vites aduri, quod non | |
| antea, * * * Aenos sensit admoto Hebro, et circa Philippos | 5 |
| cultura siccata regio mutavit caeli habitum. at in Syra- | |
| cusano agro advena cultor elapidato solo perdidit fruges | |
| luto, donec regessit lapides. in Syria levem tenui sulco | |
| inprimunt vomerem, quia subest saxum exurens aestate | |
| semina. iam in quibusdam locis similes aestus inmodici | 31.1 |
| et frigorum effectus. est fertilis Thracia frugum rigore, | |
| aestibus Africa et Aegyptus. in Chalcia Rhodiorum insula | |
| locus quidam est in tantum fecundus, ut suo tempore | |
| satum demetant hordeum sublatumque protinus serant et | 5 |
| cum aliis frugibus metant. glareosum oleis solum aptissi- | |
| mum in Venafrano, pinguissimum in Baetica. Pucina vina | |
| in saxo cocuntur, Caecubae vites in Pomtinis paludibus | |
| madent. tanta est argumentorum ac soli varietas ac diffe- | |
| rentia. Caesar Vopiscus, cum causam apud censores ageret, | 32.1 |
| campos Rosiae dixit Italiae sumen esse, in quibus | |
| perticas pridie relictas gramen operiret, sed non nisi ad | |
| pabulum probantur. non tamen indociles natura nos esse | |
| voluit, et vitia confessa fecit etiam ubi bona certa non | 5 |
| fecerat. quamobrem primum crimina dicemus. |