| Alia est ratio, quam Britanniae et Galliae in- | 17.42.1 |
| venere, alendi eam ipsa, genusque, quod vocant margam. | |
| spissior ubertas in ea intellegitur et quidam terrae adipes | |
| ac velut glandia in corporibus, ibi densante se pinguitu- | |
| dinis nucleo. non omisere et hoc Graeci—quid | 5 |
| enim intemptatum illis?—leucargil<l>on vocant candidam | |
| argillam, qua in Megarico agro utuntur, sed tantum in | |
| umida frigidaque terra. illam Gallias Britanniasque locuple- | 43.1 |
| tantem cum cura dici convenit. | |
| Duo genera fuerant, plura nuper exerceri coepta pro- | |
| ficientibus ingeniis. est enim alba, r<uf>a, columbina, argil- | |
| lacea, tofacea, harenacea. natura duplex, aspera aut pinguis; | 5 |
| experimenta utriusque in manu. usu<s> aeque geminus, ut | |
| fruges tantum alant aut eaedem et pabulum. fruges alit | 44.1 |
| tofacea albaque, si inter fontes reperta est, ad infinitum | |
| fertilis, verum aspera tract<at>u; s<i> nimia iniecta est, exurit | |
| solum. proxima est rufa, quae vocatur acaunumarga, inter- | |
| mixto lapide terrae minutae, harenosae. lapis contunditur | 5 |
| in ipso campo, primisque annis stipula difficulter caeditur | |
| propter lapides; inpendio tamen minima levitate dimidio | |
| minoris, quam ceterae, invehitur. inspergitur rara; sale | |
| eam misceri putant. utrumque hoc genus semel iniectum | |
| in L annos valet et frugum et pabuli ubertate. | 10 |