| Quae pingues esse sentiuntur, ex his praecipua | 17.45.1 |
| alba. plura eius genera: mordacissimum quod supra dixi- | |
| mus. alterum genus albae creta argentaria est. petitur | |
| ex alto, in centenos pedes actis plerumque puteis, ore | |
| angust<o> intus, ut in metallis, spatiante vena. hac maxime | 5 |
| Britannia utitur. durat annis LXXX, neque est exemplum | |
| ullius, qui b<i>s in vita h<a>nc eidem iniecerit. tertium genus | 46.1 |
| candidae glisomargam vocant. est autem creta fullonia | |
| mixta pingui terra, pabuli quam frugum fertilior, ita ut | |
| messe sublata ante sementem alteram laetissimum secetur. | |
| dum fruges, nullum aliud gramen emittit. durat XXX annis. | 5 |
| densior iusto Signini modo strangulat solum. columbinam | |
| Galliae suo nomine eglecopalam appellant. glaebis excitatur | |
| lapidum modo, sole et gelatione ita solvitur, ut tenuissi- | |
| mas bratteas faciat. haec ex aequo fertilis. harenacea | 47.1 |
| utuntur, si alia non sit; in uliginosis vero, et si alia sit. | |
| Ubios gentium solos novimus, qui fertilissimum agrum | |
| colentes quacumque terra infra pedes tres effossa et pe- | |
| dali crassitudine iniecta laetificent. sed ea non diutius | 5 |
| annis X prodest. Aedui et Pictones calce uberrimos fecere | |
| agros, quae sane et oleis vitibusque utilissima reperitur. | |
| omnis autem marga arato inicienda est. ut medicamentum | 48.1 |
| rapiatur, et fimi desiderat quantulumcumque, primo plus | |
| aspera et quae in herbas non effunditur; alioquin novitate | |
| quaecumque fuerit solum laedet, ne sic quidem primo | |
| anno fertilis. interest et quali solo quaeratur. sicca enim | 5 |
| umido melior, arido pinguis. temperat<o> alterutra, creta | |
| vel columbina, convenit. |