| Transpadanis cineris usus adeo placet, ut ante- | 17.49.1 |
| ponant fimo iumentorumque, quod levissimum est, ob id | |
| exurant. utroque tamen pariter non utuntur in eodem | |
| arvo, nec in arbustis cinere nec quasdam ad fruges, ut | |
| dicemus. sunt qui pulvere quoque uvas ali iudicent | 5 |
| pubescentesque pulverent et vitium arborumque radicibus | |
| adspergant. quod certum est, Narbonensi provinciae et | |
| vindemias c<i>rcius sic coqui<t>, plusque pulvis ibi quam sol | |
| confert. |